- LIGURIA
- LIGURIAItaliaeregio gemina: Una litorea, quae vulgo La Riviera di Genova nominatur, inter ostia variad Occid. et Macrae ad Ort. inter Gall. Narbonensem et Hetruriam supra 200. mill. pass. extensa, cuius caput est Genua, inter mont. Apenninum et mare Ligusticum perstricta: Plin. l. 2. c. 47. l. 3. c. 5. et 20. Strabo l. 2. p. 106. et 122. Altera vero Mediterranea, Galliae Cisalpinae non modica portio, inter Apenninum mont. ad Mer. et Ort. Alpes maritimas et Cottias ad Occas. Padumque fluv. ad Bor. et Ort. comprehensa, in qua mons Ferratûs ducatûs, magna pars principatûs Pedemontani; parsqueve ducatûs Mediolanens. continetur. Sub Liguria etiam Insubriam complectuntur scriptores, uti Antonin. Aug. in Itin. Paul. Diacon. in l. de gestis Longobardor. et alii. Unde Mediolanum, quod est caput Insubrum, ab eis in Liguria collocatur. Apud Liv. l. 39. c. 32. et l. 40. c. 41. quoque Trog. Sempron. alios, post Macram, Arnum usque fluv. Liguria extendebatur.Urbes Liguriae buius temporis:Alba Pompeja Alba, in Monte Ferrato.Albingaunum Albenga, in ditione Genuensi.Alexandria Statiellorum Alessandria della paglia, in Ducatu Mediolanensi.Albintemelium Vide Vintimilium.Aquae Statiellae Acqui, in Monte Ferrato.Asta Asti, in Pedemonito.Bobium Bobio, in Ducatu Mediolanensi.CasaleCasaleolim Sedula, Casal di S. Vaso, in Monte Ferrato.Dertona Tortona, in Ducatu Mediolanensi.Fossanum Fassano, in Pedemontio.Genua Genova, in ditione Genuensi.Mons Vici et Mons Regalis, Mondovi, in Pedemontio.Naulum Noli, in ditione Genuensi.Prunatum Brugneto, in ditione Genuensi.Savona Savona, in ditione Genuensi.Vintimilium olim Albintimilium, vel Albintemelium, Vintimiglia, in ditione Genuensi.Pop. Ligures, Virg. Georg. l. 2. v. 168.Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos.I. e. εἰθισμένον τῇ κακοπαθείᾳ, aut εἰθισμένον κακοπαθεῖν, vel κακοπαθῶς ζῇ, ita explicat H. Steph. Schediasm. l. 1. c. 6. Nam haec gens laboribus bellorum assueta. Nisi quis sententiam torqueat, ut volunt aliqui, ad Gentis huius κακίαν, et malos ac vitiosos mores. Credibile enim hoc ex odio, quod vel vitio gentis, vel privatâ aliquâ offensa in Ligures habuit Virg. ut apparet ex illo Aen. l. 11. v. 701. et 715.Vane Ligus, frustraque animis elate superbis,Nequiquam patrias tentasti lubricus artes.Sed recte monet Germanus, hunc cavillum non satis aptum laudibus Italiae. A Ligone, uno e Ducibus Iapeti, qui huc venerit; vel a Ligure, Phaethontis Aegyptii fil. qui in has partes una cum patre habitatum concesserit, multis ante Graecos tam Atticos, quam Oenotrium Arcadem aetatibus. Romanis cum gente hac saepe bellum fuit. Strabo Plin. l. 2. p. 128. l. 4. p. 184. 209. l. 5. p. 216. et 218. Diod. Sic. l. 6. Flor. l. 2. c. 3. Leand. Alberti descr. Ital. Hinc Ligusticus, ut mars Ligusticum. Liv. l. 5. c. 35. Et Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 257.Nam si procubuit qui suaea Ligustica portat.Est et Liguria, campus locusque amoenissimus, Narboni proximus et maiore parte pratensis, vulgo Liviere. Gregor. Tur. de gl. Martyr. c. 92. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.